Adeste fideles

1. Adeste, fideles, laeti triumfantes: 
Venite, venite in Bethleem: 
Natum videte Regem Angelorum: 
Venite, adoremus, venite adoremus, 
venite adoremus Dominum!

2. En grege relicto, humiles ad cunas 
Vocati pastores approperant: 
Et nos ovanti, gradu festinemus: 
Venite, adoremus...

3. Aeterni Parentis splendorem aeternum 
Velatum sub carne videbimus:
Deum infantem, pannis involutum, 
Venite, adoremus...

4. Pro nobis egenum et foeno cubantem 
Piis foveamus amplexibus: 
Sic nos amantem quis non redamaret? 
Venite, adoremus...

5. Qui foeno iacebat panis speciebus, 
Pro nobis effectus Emmanuel. 
Sic nos amantem, quis non redamaret?
Venite, adoremus…

Chwyty na gitarę:

F C F C
d g C C7
F B G C7
d C7 F d a C7
g C7 d C7 F

Oglądany: 31 173 wyświetleń tekstu

Dodany: 14 września 2006